519
THESAVRVS. 20
vasa vitrea oblinuntur, vt validius validissimam
ignis vim perferant: aliud verò, quod ruptis
etiam & fissis vasis coniungendis & vniendis
vtile est, quanquam etiam eodem Sapientiae
luto, aliquando fissurae vasorum obstruantur.
Lutum commune bonum pro fornacibus,
tale fieri potest. Accipito cretam, aut argillam,
(terram) cui, siquidem tenax fuerit & visco¬
sa, commisce parum arenę, aut sabuli, & adde etiam
filamenta panni, & stercus equinum, & in cor¬
porentur simul optimè, consistentia plus molli,
quàm dura aut siccam, Leonh. Fierauant.
Lutum pro extruendis fornacibus, Recipe pilos
ceruinos ab ephippiario, benè percussos, aut
lanam de panno, batituram ferri, calcem, san¬
guinem tauri aut ouis, ex hac mixtura fiant
fornaces, cum lateribus.
Lutum quo vasa illinenda, ne vi ignis dissi¬
liant. Accipe farinae tegularum subtilissimae &
cribratae, batiturae ferri in puluerem redactae
& cribratae, arenae subtilissimae puluerisatae
& cribratae ana lb j. luti tenacis & peinguis
in lb misce omnia, & humefiant lixiuio, &
misceantur bacculo fortiter circumagendo,
quibus adde lanae tonsae tertiam semper libram,
redigatur in puluerem agitando, & probe com¬
misceantur. Hoc luto illinantur vasa, quae fin¬
di aut rumpi violentia ignis nolumus.
Aliud quo frequenter vtor, Recipe arenae tenuis¬
simae lb j. batiturae ferri lb j. vitri puluerisa¬
ti lb j. Iuti pinguis lb iij. quibus adde tertiam
C 4