519
EVONYMI
à sole, & illustrata apparebunt. Hoc sanè mo¬
do cognoscetis sal, si aderit in grumis con¬
cretus: nitrum etiam si adsit copiosum, si ve¬
paucum, difficilè admodum cognoscitur.
Sulfur quoque si purum adfuerit, colore co¬
gnoscitur, quia subluteus, vel subpallidus:
eòdem modo etiam cineres & concretos la¬
pides percipiemus. Metalla autem reliqua vt
aurum, argentum, ferrum, stannum, & simi¬
lia non cognoscuntur: sunt enim aliquandom
ita cum marmore, cinere & similibus commi
xta, vt prorsus sensum effugiant, nec si guste¬
tis sedimentum illud, poteritis ipsa cognosce¬
re. Itaque alia via est procedendum. Inspergen¬
dum igitur ipsum sedimentum, laminae fer¬
reae politae atque candenti, ita enim facilè co¬
gnoscitur cinis, marmor, gypsum, calx, sul¬
fur, sal, nitrum, cerussaque. Si enim aderit
calx & marmor, non comburentur; sed post
quam alia quaedam fuerint combusta, rema¬
nebunt ista, habebuntque colorem candidio¬
rem quàm anteam. Sin autem videatis, quòd ad¬
sit quaedam materia, quae non exuratur; sed
fiat statim candidissima; sciatis quod est gy¬
psum: quare calx, marmor & gypsum commu¬
nicant in hoc, quod non exuruntur, sed rema¬
nent, & fiunt candidiora: hoc tamen interest,
quòd calx & marmor tardè fiunt candida, &
candor non est multò maior, quàm antea
esset: contra verò gypsum citissimè acquirit
candorem, & illum quidem valdè maiorem,
quàm