519
THESAVRVS. 26
quam haberet antea. Sulfur etiam facilè
hoc experimento cognoscitur, quia eliqua¬
tur & refert suum odorem. Sal quoque & ni¬
trum cognoscuntur, quia sedimenta combu¬
rentur, si adsint, & scintillabunt: sed hoc in¬
terest, quia si aderit sal, scintillabit et crepabit
simul: si verò nitrum, scintillabit vtique, sed si¬
ne crepitu. Si autem mareria sit mixta ex
sale & nitro, dum sedimentum exuritur, par¬
tim scintillabit cum crepitu, partim sine cre¬
pitu. Plumbum hoc experimento nondum
potui reperire, credo tamen quòd si esset in
illo sedimento, eliquaretur supra laminam
candentem. Si cerussa aderit, sedimentum fiet
rubrum, quod est etiam signum plumbi, pa¬
rùm enim differunt, quoniam cerussa fit ex
plumbo, & ex cerussa sandix. Si videritis, quòd
sedimentùm eliquetur & fiat album ac si lac
esset, non inferatis statim adesse alumen, quia
hoc est aliquando indicium, quòd adest alu¬
men cum suo lapide: aliquando etiam aderit,
& non eliquabitur, quia alumen eliquatur
tum à calido; tum ab humidò. Metalla autem
reliqua nulla dictarum rationum cognoscun¬
tur. Ego autem reperi artem quandam, quam
sum expertus in balneis Aponitanis, Lucen¬
sibus, & aqua Villensi, quae talis est. Quando
vultis experiri, an aqua aliqua habeat cal¬
cantlum, vel alumen, vel aliud simile, coqua¬
tis primo aquam non in vase vitreo, sed in va¬
se stanneo, vel ferreò: postea cum aqua fuerit
D 2