519
EVONYMI
parum decocta, quiescat, deinde iterum coqua¬
tur parumper: mox in ipsam inijciatis suc¬
cum vel decoctum gallarùm, pauca tamen
quantitate, etsi cum aqua aderit alumen album
vel calcanthum, videbitis aquam fieri illico
nigram. Aut acciplatur verzinum dictum
medicamentum & coquatur in aqua, ita vt
aqua accipiat colorem veluti nigrum, deinde
coletur, & huius aquae portio inspergatur su¬
pra sedimentùm, & si aderit alumen, color il¬
le ater reddetur statim clarior. Et quod dixi
de colore relicto à verzino, idem intelligatis
dequacunque re alia, ita vt aqua pro tali expe¬
rimento faciundo, possit fieri ex omni mate¬
ria, quae possit aquam inficere colore nigro,
& dummodo aqua sit nigra, non refert, ex qua
materia sit reddita nigra. De astringentia au¬
tem, qua alumen est praeditum, nihil dico,
quia alumen in sedimento existens, non po¬
test gusti dignosci: saepe enim accidit, vt
gusteris sedimentum, & sentiatis astrictionem:
tamen illam non proueniet ab alumine, sed for¬
tassis à sale vel ab alia re. Ferrum, aes, & simi¬
lia metalla, non possunt vlla ratione digno¬
sci, nisi ex corruptione sedimenti, ita vt quod
libèt metallum, quod aderit, vertatur in pro¬
prium excrementum, & ex propriò postea
excremento, cognò scetis hoc vel illud metal¬
lum adesse. Et hoc modo cognoscitur fer¬
rum, argentum, aurum, chrysocolla, aes, & si¬
milia. Stimulanda itaque sunt sedimenta cum
aliquo