469
Sal ammo¬
nius subli¬
matur se¬
mel cum sale
communi, po¬
stea bis per
se, & statim
facit fluere
metalla du¬
ra.
30
ALCHEMIAE LIB. I.
Est autem rerum diuersarum diuersus fundendi modus, veluti quae
dam funduntur praecedente ignitione, quaedam sine ea; & nonnulla viscidè
aut tenaciter, nonnulla praecipitanter, quaedam mediocriter, &c. Ita alia
cum bullis & strepitu, alia quiete, &c. Interdum quae fundere volumus, nec
tamen sustinent fusionem quam requirimus ob molliciem, figimus prius
& induramus. Itaque hinc iudicium quoddam bonitatis solet sumi inter¬
dum, veluti in genere metallico, si quod pro auro exponitur, fusionem auri
veri habes, quantum in hoc est, pronunciatur aurum. Est opera danda,
vt res liquidè fluat, & compendiosè. Huius gratiâ excogitata sunt addita¬
menta, & aliae benè fundendi rationes, quę etiam inseruiunt ferruminationi.
Sic facilè fluit quod parti fusae immittitur, vt plumbum frigidum fu¬
so. Aliàs adduntur fluxus, seu fluores, vt appellant, quos oportet tales esse,
ne res fundenda detrimentum capiat, quod fit si acres fluxus volatilibus ad¬
ijciuntur, &c. Hinc vsus excogitauit peculiares fluxus ad massas paruas exa¬
ctèque probandas, peculiares ad magnas; alios ad nobiles, alios ad ignobi¬
les, firmas, infirmas, maturas venas, immaturas, &c. Fluxus autem plae¬
rumque comminutus, aut vna imponitur igni, aut inspergitur rei iam can¬
denti, seu toti, seu quâ opus est. Fluxuum materia est eiusmodi, lenium
quidem, fluores metallici seu potius minerales, qui specie gemmarum eru¬
untur ex suis fodinis, coloris modò aurei, modò purpurei, viridis, albi, trans¬
lucidi, misti, &c. Hos crassè tusos fusores metallorum venis miscent, addi¬
toque carbonum puluere infundunt fornaci: postea metallorum recre¬
menta trita elotaque, praesertim autem eorum quorum venae fuerunt mi¬
tes, non rapaces in igni, & corrosiuae, quanquam vis haec cum spiritu arse¬
nicali ignium potestate inter excoquendum plaerumque est difflata, & in
realgare redit: inde lythargyrum elotum & plumbago: silicum transparen¬
tium species crystallinae: chrysocolla, seu borax: fel vitri: lapides vitrei, are¬
nae vitreae, vitra tusa, & his affinia alia. Ita cuprum breui funditur, si inter
liquandum aliquid vngulae caballinae inijciatur. Stannum & plumbum fa¬
cilè eliquantur sebo, cera, aliave pinguedine soluta iniecta: si tenerae auri
venae funduntur, aliquid limaturae ferreae additur, ne fluxus dissipet me¬
tallum. Quaedam etiam antè aliquoties igniendae sunt, & vrina puerorum
restinguendae.
Acrium verò fluxuum materia est, quaecunque sulphurea, salsa, arse¬
nicalis, &c. Vt sulphur, stibium, realgar, arsenicum, auripigmentum, sal fu¬
sus, tartarum, vitriolum, sal petrae, nitrum, sal gemmae, alkali seu soda, &c.
Quaedam suos secum habent fluxus: & cum vident artifices vnius ge¬
neris metalla diuersa esse fluendi potentia, plaerumque dura eliquant prius,
mollia verò sub finem subijciunt, vt quasi transcurrant fornacem, quaedam
etiam saltem merguntur in praefurnio, atque ita in eo quod è fornace efflu¬
xit.