DE
ENCHERIA.
33
mentum
intus
materia
posita,
coniunctum,
&
in
commissuram
parumper
hiantem
inclinatum,
vt
inde
decurrat
in
vas
suum.
Aliàs
vsurpatur
manica
Hippocratis,
vel
è
lino
globosus
sacculus,
vel
cruda
futis:
nonnunquam
linteum
super
olla
expansum
idem
praestat:
vel
cucurbita
pertusa,
olla
perforata,
cribrum
angustum,
craticulae
ligneae,
&
omninò
pro
materiae
ratione
varietas
magna
est.
Sic
fit
cuculus
ex
charta
emporetica,
qui
locatur
super
infundibulo
in
excipulum
immisso,
idque
po¬
tissimum
si
liquor
est
acutus
seu
acris.
Pinguis
enim
non
penetrat.
Inuersae
quoque
cucurbitae
praemuniuntur
linteo
raro,
vel
pergamenta
perforata,
per
quae
liquor
percolatur.
Si
liquorem
simul
alteratum
cupimus
tinctumque,
seu
odore
vel
alia
qualitate;
rem
liquandam
exponimus
decocto
herbarum
conuenientium,
vel
musto
seruescenti
&
similibus.
CAPVT
XVIII.
De
deliquio
embaptico.
Deliquium
embapticum
est
cum
res
in
humorem
demersa
eousque
de¬
tinetur,
donec
delicuerit.
Hoc
fit
dupliciter.
Nam
res
aut
vasculo
contenta
immergitur,
vt
ipsa
humoris
substantia
non
accedat,
vel
saltem
tenuissimus
sudor
permeet,
vel¬
uti
cum
in
vase
cereo,
vel
vesica
bubula
&c.
Imponitur,
&
cum
delicuit,
ex¬
trahitur,
quae
res,
si
humor
est
calidus
(quod
fit
plaerumque)
simulachrum
bal¬
nei
est:
aut
in
ipsum
humorem
sinitur
diffundi,
seu
nudè;
seu
lintea
petia
in¬
terueniente,
qua
simul
segregentur
sordes.
Et
hîc
quoque
vel
frigidus
li¬
quor
est,
quo
pacto
gummi,
succi
inspissati,
vt
sacharum,
&c.
Solui
possunt,
vel
indiget
calefactione,
vt
in
manna,
&
similibus
pinguedinem,
succumve
tenacem
habentibus.
Humor
ille,
qui
est
medium
solutionis,
talis
esse
de¬
bet,
vt,
si
eum
segregatum
cupimus,
facilè
possit
denuò
separari,
nec
pere¬
grinam
qualitatem
inuehat
soluto,
nisi
studio
quaerimus
simul
alterationem
eiusmodi.
Plaerumque
autem
haec
operatio
inseruit
alijs,
estque
praeparatoria
&
purificatoria.
Ita
enim
soluta
filtrantur
saepius,
&
tandem
reducuntur.
Gummi
solent
aceto
vel
vino
solui
vt
plurimum:
alia
etiam
aqua
fontana,
pluuia
vel
destillata
quauis,
vt
sacharum,
&c.
Sulphur
spiritu
Terebinthi,
succinum
oleo,
vel
liquata
cera,
&c.
Soluitur:
flos
salis
tantum
oleo.
Affinis
est
immersioni
irrigatio.
Solent
enim
solubilia
quaedam
in¬
terdum
conspergi
aliquo
humore,
vt
postea
ea
facilius
deliquescant.
Sed
ille
modica
diuaporatione
tandem
ad
mediocritatem
reuocandus
est,
ne
nimis
diluta
vis
sit
liquoris,
quo
pacto
tartari
calci¬
nati
deliquium
festinamus,
&c.
g
2
CAP.