34
ALCHEMIAE
LIB.
I.
CAPVT
XIX.
De
separatione,
&
nominatim
de
ea,
quae
fit
per
ablationem.
Segregatio
est
solutio
integri
in
membra
dislocata.
Hic
enim
non
confluunt
resoluta
vt
colliquabilia,
sed
quaelibet
pars
secretim
tenetur.
Segregatio
est,
distractio
&
extractio.
Distractio
est
qua
partes
distrahuntur,
qualibet
manente
in
suo
ho¬
mogenia.
Itaque
quasi
diuulsio
quaedam
hîc
fit
diuersorum,
ante
cohaerentium
aut
vnitorum,
citra
respectum
extractionis
vnius
in
altero
existentis,
vel
comprehensi.
Distractio
est
duplex:
separatio
&
calcinatio.
Separatio
est
qua
partes
distractae
separantur
singulis
existentibus
in
se
quidem
similaribus,
ad
mutuas
tamen
heterogeneis:
veluti
cum
totum
commistum
est
ex
elementis
duobus,
si
in
haec
resoluitur
denuò,
separatio
est
vnoquoque
in
se
similari,
ad
alterum
tamen
naturae
alterius.
Et
fit
separatio
per
abstractionem,
aut
per
abscessum.
Separatio
per
abstractionem
est,
cum
aliquo
instrumento
partes
di¬
uersae
à
se
mutuò
disclusę,
altera
ab
altera
abstrahuntur.
Et
fit
hoc
quoque
dupliciter:
ablatione,
&
subductione:
siue
sint
res
liquidae,
siue
siccae.
Ablatio
est
abstractio
per
partem
superiorem.
Perficitur
modis
vari¬
is.
In
siccis,
quae
leuius
adhaerent,
detersio
fieri
potest
per
pedem
lepori¬
num,
vel
similia.
Quaedam
penna,
cultellis,
spathis,
&c.
Aufferimus,
quae¬
dam
detergemus
affricto
panno,
vel
scopis,
ijsque
setaceis,
ferreis,
ligne¬
is,
&c.
Validius
coniuncta
diffringimus,
seu
auellimus
varijs
instrumentis,
vt
radula,
lima,
forcipe,
runcina,
&c.
Nonnulla
decussu
mallei
in
aduer¬
sam
partem
absiliunt,
vt
flos
cupri,
aurum
à
stibio.
Famulatur
hîc
nonnunquam
ignitio,
&
extinctio,
item
fusio
&
simi¬
les
operae.
Est
&
cum
amalgamatio
ablationi
seruit,
vt
in
venis
auri
pulue¬
rulentis,
vel
auro
impuro,
&c.
Est
cum
res
attrahentes:
vt
magnes
ferri
scobem
ex
cumulo
arenae
se¬
parat;
succinum
paleas;
cinabaris
argenti
medullam,
sulphur
monetas
dis¬
iungit.
Ablatio
in
humidis
non
minus
variat.
Tollitur
hic
quod
eminet
mo¬
do
per
depletionem
seu
defusionem,
inclinato
modicè
vase:
modò
exhau¬
ritur
liquor
per
spongias,
vellera,
pannos,
lanam,
&c.
Quae
postea
exprimun¬
tur