519
EVONYMI
loquetur, quod ego millies expertus sum.
Aqua mirabilis, quae dicitur mater Balsa¬
mi, cuius infinitae & mirabiles sunt proprie¬
tates, & in fistulis mirabilem operationem
producit. Recipe terebinthinae y j. thuris masculi
y ij. aloes succo citrini, masticis, caryophyl¬
lorum, galangae, cinnamomi, croci, nucis mo¬
schatae, cubebarum ana y j. gummi hederae
y v. omnia subtilissime puluerisentur, dein¬
de in alembico benè lutato, luto sapientiae,
destillentur lento igne. Prima aqua erit clara
& alba, donec incipiat croceari & inspissari.
tunc remoue ipsam, & collige secundam, quę
erit crocea, spissa, & priori supernatat. Cum
autem color ille croceus magis intenditur,
remoueatur secunda, quia venit tertia, quae
est sicut mel clarum & propriè balsamum vo¬
cabitur, & eius facultates quoque obtinet. Si
eius guttam cum cuspide cultelli in fundo
cyathi aqua pleni posueris, non dissoluitur,
quemadmodum verum Balsamum: post¬
quam steterit per vnam horam, venit in su¬
perficie aqua sine dissolutione. Ardet quoque.
Deinde congelat lac, si in vna libra lactis po¬
matur vna gutta tepida statim congelat il¬
lud, sicut Balsamum. Prima aqua Balsamum
dicitur, & haec curat fistulam, sonitum aurium,
si de ea ij. vel iij. guttas mane auri imposue¬
ris. Secunda aqua vocatur oleum Balsami¬
num, quae curat oculos expalpebratos, lepro¬
sos & lachrymosos subito, si cum ea mane &
sere