519
THESAVRVS. 54
sero laueris. Tertia vocatur Balsaminum
leum artificiale, quod in facultatibus idem
est, quod naturale. Curat & stringit omnem
tineam, scabiem & superfluitatem, in quacunque
parte humani corporis acciderit: omnia apo¬
stemata & omnia vlcera recenter euenientia,
omnemque tumorem oculorum, si cum ea la¬
ueris. Repercussiua est magis humorum fri¬
gidorum, quàm vlla alia medicina. Omnem
dolorem dentium, vel ex verme, vel ex humo¬
re fluente, si cum ea laueris, curat, restringit,
& interficit. Et in omnibus venenis frigidis,
sicut bufonis, araneae, serpentis, scorpionis
optimè valet, nec est possibile vt hominem
laedant, si aliquis ab illis punctus, guttam te¬
pidam huius apposuerit. Omnia vlcera quan¬
tumque profunda sint, siue in carne, siue in
neruis & osse, & apostemata saniosa, si cum
ea laueris, fine aliqua tenta, curat intra nouem
dies, quantumcunque terribilia, seu immmda,
fistulata vel cancrata fuerint, etiam noli me
tangere, & morbum Aegidij: habet etiam mi¬
rabiles effectus in dulcificatione corporum
metallicorum. Omnem guttam frigidam, si cum
ea laueris, & si cum panno lineo supra locum
doloris emplastraueris, curat, & percussio¬
nes lapide, vel casu, laesione loci facta, pannoli¬
neo in eo tincto & superposito desiccat, & re¬
stringit, neruosque fortificat vel confortat: &
scias quòd est calidissima supra omnem gra¬
dum, & nulla res calidior reperiri potest: &