519
EVONYMI
est tantae penetrationis & caliditatis, quòd si
vnam guttam tepidam posueris super ma¬
num, statim penetrat sine laesione, & non sen¬
ties. Tumorem pedum, tibiarum, & dolor est
iuncturarum laesione ibi facta superposita
curat ex frigida causa, vel ex sanguine corru¬
pto. Dicitur hic liquor mater Balsami, quem
si probare volueris, accipias pullum de¬
plumatum, & mundatum à visceribus, po¬
stea calefac eum ad ignem tandiu, quòd
vix possit teneri in manu, postea line eum
cum dicto oleo, & expone soli per duas ho¬
ras ad exiccandum, & iterum iteretur vngen¬
do cum dicto oleo, & deficcetur, postea vbi
vis repone, quia nunquam putrefiet, & hu¬
ius generis plures habet facultates. Berta¬
palia.
Aqua seu oleum magnificum, variae ad
multa facultatis, ad visum vtique instauran¬
dum memoriamque. Membrum quodcunque
litum roborat, pituitam ventriculum laeden¬
tem digerit, & ipsum roborat, cochlearis men¬
sura praebibitum, quo etiam modo ieiune sin¬
gulo die sumptum, ab omni tuetur morsu, &
venenosorum morsui impositum, liberat à
veneno: illitum scabiem sanat, & tineam: au¬
ribus impositum, grauem tollit auditum, ad
oculos confert humentes, & ad omnem he¬
betudinem: internorum vero tumores, potum
liberat & dentes lotione: & si vlcus cancerque
quaque die madefiant, curantur: pari modo &
neruo¬