519
THESAVRVS. 59
Alia aqua dealbatiua. Recipe calcem & incor¬
pora super marmore cum aqua albuminis
iiorum per alembicum destillatorum: & fac ita
spissum, sicut salsam, deindè pone in vrinali
in loco humido per diem & noctem, postea
destilletur aqua ex his per alembicum, cum
suaui igne, & sine fumo, & quod destillatur
ponem in vase vitreo.
Aqua faciem dealbans. Recipe albuminis oui,
boracis petrosi, salis, aluminis rochę, sing. z j.
quodlibet per se tritum, albumini ouorum
commixtum, destillato, vtitorque.
Aquae fortis hodie magnus est, apud Chy¬
mistas & Aurifabros vsus, sed & in medici¬
na quoque, ad nonnullos morbos depellen¬
dos celebrantur. Amatus Lusitanus foeliciter
vsus est ea, in magno & maligno faucium vl¬
cere. A principio suffusionis quidam ea cu¬
rantur, adhibita oculis. Chirurgus quidam
aliquando in dentem mulieris imposuit, quae
inde ferè insaniebat, donec opio adhibito,
à medico quodam, melius habuit. Ad vlcera,
fistulas, cancros & porros, dum non fuerint
inossata, & concaua, solummodo madefa¬
ciendo cum pluma vel panno lineo ex aqua
cum qua separatur aurum ab argento. Anti¬
qui vt aurum ab argento separarent, vteban¬
tur atramenti sutorij stillatitio liquore, vt
nunc quoque in Asia faciunt illi, qui ab argen¬
to aurum separant. Nostri verò vt aquam for¬
tiorem reddant, & vehementiorem, salem petrae
H 3