519
EVONYMI
adijciunt. Bellonius de medic. cadauera seruan¬
tibus. In aquam fortem, si ferrum aut alia ali¬
qua materia proijciatur, statim ebullit, & sur¬
sum fertur, & nisi expiraret, vasa dissilirent.
Sin aurum in eam inieceris, non aequè intu¬
mescit, resoluit id in arenam, reliquam metalla
omnia in liquorem. Argentum vbi in ea
fuerit liquatum, immittantur laminae cu¬
preae, & argentum his adhaerebit, quod po¬
stea scopa separatur, ac tandem fusione vni¬
untur.
Aqua fortis, Recipe vitrioli, salis perrae, fiat
qua per destillationem, in aquam ponas vasa
argentea deaurata, & eliquabitur luna, & sol
manet integer, postea cola, & si Solem de¬
mulcere volueris, appone ad praedictam
quam salis * postea verò quodlibet sicca &
praepara. Alia.
Recipe aquae fortis, salis communis & salis am¬
moniaci parum, destillentur simul, aut si aqua
fortis prius fuerit destillata, iam dictae speci¬
es destillentur, & vocatur aqua regis, & se¬
parat aurum. Aqua fortis verò communis
separat tantum argentum aurum graduat
& illustrat.
Aqua causticatiua in fistulis sine dolore: &
etiam valet ad glandulas, scrofulas, & porros,
& ad omnes excrescentias in corpore huma¬
no, & aufert sine dolore. Recipe olei laterini opti¬
mi, masticis electi, gummi arabici, terebinthi¬
nae, an. y iij. pistentur pistanda: & omnia si¬
mul