519
THESAVRVS. 70
na, ita vt nihil assumeretur in crastinum vsque
de cibo. Vsus huius in affectu durante bien¬
nium, triennium aut amplius, foeliciter se mon¬
strat. Quibus autem affectibus conferre vi¬
deatur, hoc meum est iudicium, quod [GR]πολύχκς
σομ[/GR] sit.
DE OLEIS.
I. DE OLEIS IN GENERE.
2. DE BALSAMELAEIS, ET OLEIS
COMPOSITIS.
3. DE OLEIS E PLANTIS, LIGNIS.
AROMATIBVS, RESINIS, etc.
4. DE OLEIS EX ANIMALIBVS.
5. DE OLEIS EX METALLICIS.
DE OLEIS QUAEDAM
in genere.
NON minus humana natura, ad
sui conseruationem oleis indiget,
quàm aquis. Quum etenim eorum
quae possidemus, quaedam sanis
tantum ad conseruandam nimirum corpo¬
ris valetudinem maximè conducant, vt ea qui¬
bus alimur, vestimur, calceamur, & in qui¬
bus habitamus, quaedam verò aegrotantibus:
alia verò sint eiusmodi, quae vtrisque ex vsu
sint, bene videlicet valentibus & aegrotan¬
tibus: oleum ipsum, Galeno etiam teste, est
eiusmodi, quod tum sanis, tum aegris ex ae¬
quo, & intra corpus exhibendo, & forinse¬
cus adhibendo, vtile est. Nam inter ea medi¬
camenta, quae externis partibus admouentur,