519
EVONYMI
non infimum locum tenent olea, tum sim¬
plicia, tum composita. Et horum quidem
sus est frequentissimus, ita vt illis solis vta¬
mur aliquando, saepius autem ad vnguento¬
rum, ceratorum, emplastrorum etiam confe¬
ctionem vsurpemus. Sunt autem olea & vn¬
guenta, non tantùm consistentia, sed etiam
viribus tam propinqua, vt saepe olea vocen¬
tur vnguenta à Dioscoride, quale est vnguen¬
tum nardinum, mastichinum, & confimilia,
quae olea potius quàm vnguenta dixeris. Cae¬
terum oleorum multiplicia sunt genera. Oleum
enim simpliciter & proprijssimè Galeno di¬
citur, quod ex maturis oliuis est expressum,
omnis ferè excedentis qualitatis expers. Ob
id non solum ad multorum medicamentorum
compositionem vtilissimum, quòd eorum qui¬
bus permiscetur facultates facilè suscipiat,
sed etiam per se ac solum intra corpus, ad quo¬
rundam morborum curationem exhibeatur.
Nonnunquam ex immaturis oliuis exprimi¬
tur, quod Omphacinum appellant, & [GR]ωμότρι¬
βis[/GR], refrigerandi & astringendi facultate prae¬
clitum, quod iam aliorum medicamentorum
materia, vt dulce, esse non potest. Haec duo
olea, propriè & verè sunt olea nuncupata.
Reliqua verò, de quibus hoc libro institui¬
mus sermonem (oleum enim hic nobis dici¬
tur, quicunque succus oleaginus & pinguis) per
quandam similitudinem olea dicuntur: qua¬
les sunt succi oleaginosi & fluxiles, expressi,
destil¬