519
EVONYMI
genter. Pone deinde cucurbitam in capel¬
lam aptam fornaci, & arena imple, vt non at¬
tingat fundum, sed intersit arena. Cucurbitae
impone alembicum vitreum, cuius rostrum
desinat in stanneam vel ferream fistulam,
(stanno) intus & foris illitam. Ea fistula
transeat in obliquum per vas, quod habet in
se aquam frigidam, vt inter destillandum va¬
por egrediens cum oleo, refrigeretur, claude
iuncturas accuratè, madefacta papyro vel lin¬
teo, & suppone exceptorium. Postea accende
ignem lentum, & vide ne nimium surgat, &
ebulliat in alembicum, quod in cucurbita con¬
tinetur. Semina enim quaedam vt anisum, pro¬
pter raritatem substantiae suae, simulque visco¬
sum quod habent, largiter ebulliunt, ideò non
statim alembicum imponere debemus: sed
posteaquam bullas excitari videris, & vapo¬
rem sursum ferri: depone alembicum, & im¬
misso baccillo agita, ita resoluetur in vaporem
spuma quae postea mediocri igne moderari,
compesci & exiccari potest. Quo facto impo¬
ne rursus alembicum, & circumlutato satis ac
destilla sine cessatione, donec conieceris nul¬
lum amplius intus contineri oleum: quod vi¬
su & gustu starim percipies: nam cum gustu
destillantes guttae, non amplius resipient inie¬
cti aromatis saporem, desistendum est, ne aro
ma fundo cucurbitae inhaereat, & exuratur.
Deinde segrega contentum in destillata aqua
oleum, optimè, vt inferius dicetur. Porrò no¬
tandum