519
THESAVRVS. 71
destillati, aut quocunque alio modo facti ex
fructibus, seminibus tritis, vt amygdalis, nu¬
cibus auellanis, nuce Indica, balano myrepsi¬
ca, semine sinapi, lini, ricini, & similibus.
Fiunt autem huiusmodi olea multis mo¬
dis: quaedam enim expressione, alia verò im¬
pressione, vt vocat Mesue, quando nimirum
simplicia medicamenta in oleo communi in
cocta, macerata, insolata, suas vires in oleo
relinquunt. Quaedam verò fiunt resolutione
Chymistica, vt cum id quod oleosum in sin¬
gulis partibus, per destillationem resoluitur
vi ignis. Et haec quidem olea vehementissi¬
ma sunt in agendo, & tenuissima. Potest au¬
tem ignis beneficio, fermè ex omnibus oleosi
quid elici, ex alijs tamen largiori, ex alijs pau¬
ciori copia: quibus hoc est peculiare inter reli¬
qua, quod essentiae tenuitate admirabili, quam ab
igne acceperunt, celerrimè in partes profun¬
das penetrant, & vires suas citissimè exerunt,
qualia sunt olea, quae Alchymistis ex sulfure,
vitriolo, lateribus & consimilibus educuntur.
Habent enim haec omnia vires maiores, quam
illa, à quibus extrahuntur.
Eliciuntur autem haec olea per destillatio¬
nem, in arena potissimum, ita vt tusa aroma¬
ta, aut semina, inijciantur trita, in cucurbi¬
tam vitream luro intectam optimè: vna au¬
tem vice, ad y iij. inijciantur, secundum capa¬
citatem cucurbitae, infundantur deinde cir¬
citer lb. vj. aquae clarissimae, ac misceto dili¬