519
THESAVRVS. 75
diuersitate coloris. Quod si imum occupat,
ablata cera è receptorij foramine, praesto ex¬
ibit oleum in admotam phialam, & aqua
residebit, si libeat eam seruare occludendo
foramen. Sin autem supremum teneat, pate¬
facto rursum foramine, exhaurietur sensim
tota aqua in vas subiectum, & reseruabitur
oleum infundo receptorij, nisi fortè per im¬
prudentiam, ipsum effundatur citius in vas
subiectum, quàm in phialam adhibitam. At
si oleum cum aqua vehente in nubes con¬
sundatur, percolabitur tota aqua per lineum
pannum in aere, dico, frigido, & destilla¬
tione refrigerata: tum demum omne oleum
tecoactum in panno residebit, quod post¬
modum cultello facilè colliges, indeque in
phialam conijcies, per quam tandem, si opus
est sulbtilem liquorem resolues, vel mini¬
mo calore, etc.
DE RECTIFICANDIS
oleis è lachrymis, lignis, seminibus,
atque etiam bal¬
sami.
Oleum quod semel vi ignis extractum
est, si quidem rectificandum sit, infun¬
dendum erit in aliam cornutam mundam, &
lentissimo igne, in cineribus destillandum,
qua destillatione perfecta, habebis oleum
k 3