519
EVONYMI
purissimum, penetrans, & in profundum sub¬
ingrediens.
Nota, quod è cinnamomi libris ij. vix col¬
ligitur y s. E lib. duabus caryophyllorum, y
ij. vel j. s. E foeniculi semine, y ij. E nuce mo¬
schata vnciae fortè iij.
DE OLEORVM
vsu.
Mvltiplex oleorum destillatorum vsus
est, vt patebit inferius. Sed & sic com¬
modè vsurpantur. Saccharum dissoluatur in
aqua violarum aut rosarum, aut cinnamomi
aut alterius aromatis, & eo dissoluto affunda¬
tur vna aut altera gutta olei, cuius quaeritur
vsus, & fingantur tabellata.
DE BALSAMO, ET BALSAME¬
laeis destillatis, & paucis non destillatis, &
alijs oleis compositis, Balsa¬
mum artificialè refe¬
rentibus.
Qvid Balsamum verum, & vtrum etiam
hodie nobis cognitum, parte huius ope¬
ris priore, capitulo proprio dictum
est. Nobis hoc loco de artificiali sermo est,
quod imitatione quadam Balsami veri à vete¬
ribus est inuentum. Etenim cum animaduer¬
terent, ab impostoribus nunc hos, nunc illos
liquores, qui tamen neque substantia neque fa¬
cultatibus vllo modo vero Balsamo respon¬
derent.