519
THESAVRVS. 77
derent, vendi, hominibusque obtrudi: coacti
sunt, ne tanto thesauro diutius, magno cum
dispendio, carendum esset, in eam cogitatio¬
nem incumbere, qua li quorem, huic pretio¬
so, quàm simillimum, substituerent. Quod vt
commodius pręstarent, generalem quandam
ceu ideam, qualitatum & facultatum veri &
naturalis Balsami, ob oculos posuerunt. Itaque
cum natura Balsamum sit calidissimum, pene¬
trans & exiccandi facultate non mediocri prae¬
ditum, ideoque etiam à corruptione aut pu¬
tredine corpora inuncta, quàm diutissimè
conseruare possit, & senectutem arcere: sele¬
gerunt eiusmodi medicamenta simplicia,
quae easdem intentiones simul mixta prae¬
starent. Eius generis sunt, quae prae caeteris
primum locum tenent, myrrha, thus, &
loe. In secundo ordine terebinthina est, &
qua vitae. Tertium gradum occupant, gummi
hederae, galbanum, storax, liquida, lignum
loes, etc. Sed nec à proposito aliena sunt, ga¬
langa, nux moschata, caryophylli, & multa
eius generis alia. His omnibus in vnum col¬
lectis, artificiosa accedente coniectura, fa¬
ctum est, vt iusta proportione omnia com¬
mixta, chymistica arte, oleum extraxerint, fa¬
cultatibus, & consistentia, vero Balsamo quam
simillimum. Haec ferè è libro Italico Leon¬
hart. Fierauanti. In conficiendo autem Balsa¬
mo artificiali, vtile est, vt terebinthina per se¬
cum essentia (vini) destilletur in balneo:
K 4