519
THESAVRVS. 77
optimae lb. vj. In aqua vitę madefiat pannus,
qui accensus imponatur retortae, vt aqua ar¬
deat, commiscendo materiam, sicque relinquan¬
tur omnia in infusione nouem diebus, ac tan¬
dem in cineribus fiat destillatio: ita destilla¬
bit aqua candida, vnà cum oleo, semper pro¬
cedendo cum igne lento, donec colorem olei
mutatum animaduerteris ad nigredinem
quandam. Quo viso, mutetur recipiens, &
adaucto igne, destillatio perficiatur. Finita
destillatione, aqua ab oleo separanda, & sin¬
gula seorsim seruanda, id quod etiam de pri¬
ma aqua est intelligendum. Aqua prima can¬
dida, vocatur aqua balsami, & oleum pri¬
mum separatum, dicitur oleum balsami. Se¬
cunda aqua nigricans, vocatur mater balsa¬
mi, liquor vero separatus ab aqua nigra, est
id quod balsamum artificiosum vocant, quod
ceu pretiosissimum, est diligenter custodien¬
dum. Prima aqua clarificat oculos & visum
conseruat. Facies lota ea aqua, reddit eam pul¬
chram & conseruat iuuenturem, calculos re¬
num rumpit, vrinam propter carnositatem
impeditam, mouet: omnis generis vulnera,
partium qualiumcunque sanat mirabiliter, si¬
ca lauentur, & plumaceoli in eadem madefi¬
ant, & imponantur. Hecticis, catarrhosis, tus¬
sientibus subuenit: dolorem ischiaticum au¬
fert subitò fomentata. Altera aqua mater
balsami dicta, scabiem sanat facillimè: idem
facit in tinea, lepra, & omnibus vlceribus,
K 5