519
EVONYMI
modo sine corrosione sint. Oleum balsami,
infinitis morbis occurrit, in primis capitis
vulneribus, cum ossium laesione & membra¬
narum, idoneum est. Mirabiliter pleuriticis
prodest, si cum aqua bibatur z j. pro vice. Bal¬
samum verò ipsum miraculum est huius mun¬
di. Dolorum iliorum, pondere duarum z sum¬
ptum, subitò leuat: tussi, catarrho, capitis
refrigerationi, & stomachi, vulneribus capi¬
tis, semel in die peruncto toto capite, prodest,
penetrat enim facilè etiam ad partes longius
remotas. Tumores corporis omnes dissol¬
uit: Quartanam curat, vnctione totius corpo¬
ris, ita vt nulla pars intacta relinquatur. Infir¬
mitates omnes tum calidas, tum frigidas, pro¬
prietate quadam occulta, sanat, quod ipse ex¬
pertus, attestari possum.
Modus destillandi balsamum artificiale
D. Ioh. Mag. Primo omnium destillentur re¬
sinae terebinthinae lb. xiij. cum aqua ardente
rectificata, & excipiatur illud oleum, quod
per balneum ascendit, nempe clarissimum, te¬
nuissimum, & leuissimum. Huius olei Recipe lb j.
& quartarium vnum, florum borraginis, ro¬
sarum, buglossae, stoechados arabicae, spicae
hortulanae, rorismarini, lauendulae, chamo¬
millae ana P. j. sem. anisi, basiliconis, paeo¬
niae ana z s. radicum angelicae, enulae, phu, ireos
acori veri, dictamni, glycyrrhizę, paeonię, spi¬
cae, ana z j. corticis citri, arantiorum, ana scr. ij.
herbarum