519
THESAVRVS. 79
guttae, in brodio sumptae, etc. Breuis huius de¬
stillationis recapitulatio. Accepit lb. j. olei
terebinthinae, & addidit species herbarum flo¬
rum, seminum, & radicum superiorum, &
miscuit omnia in vitro lutato, & addidit lb.
v. (aquae) caryophyllorum & simul destil¬
lauit per cannam. Altero die accepit styra¬
cem liquidam & alia gummata, & rursus de¬
stillauit, & haec destillatio, difficilis est, faci¬
enim ebullit, ideò carbones sunt subtrahen¬
di, quando venerit ad ebullitionem. Tertio
die destillauit aromaticas species cum balsa¬
mo per cannam, etc. & sic habuit praepara¬
tum balsamum.
Balsamum G. à flee. Terebinthinae bonae
& clarae lb j. olei laurini y. ij. & simul ista
duo misce, thuris albi masculi, ligni aloes bo¬
ni ana y ij. masticis y s. myrrhae, ladani, casto
rei ana z j. omnia ista tere & cùm supra scri¬
ptis misce, & stent per dies triginta in oleo
praedicto. Accipe praeterea, galangae, caryo¬
phyllorum, cinnamomi, nucis moschatae, ze¬
doariae, cubebarum ana y s. diptamni, consoli¬
dae maioris ana y ij. omnia ista collige & po¬
ne in y iiij. aquae vitae bonae, & misce, & sic
stent simul diebus quatuor, quibus expletis,
omnia simul permisce, & pone in alembi¬
to vitreo benè obturato, tum lento igne
destilla. Primo sequetur aqua, quae dicitur
aqua balsami. Postea exibit liquor citrinus
in modum olei, quem cum videbis, remoue