519
EVONYMI
& sequentia in locum reponantur. Notan¬
dum tamen hoc obiter, quod nonnulli styra¬
cem liquidam simul cum gummis iam dictis
commiscent, vt peculiari destillatione non sit
opus. Sunt autem hae species, accipe zingibe¬
ris, zedoariae, galangae, sing. z ij. rhabarbari
z s. gentianae, cubebarum ana z j. s. croci z s.
cinnamomi y j. nucis myristicae, macis, ca¬
ryophyllorum ana z vj. calami odorati y s.
puluerizentur aromata haec, & cucurbitae
imponantur vna cum oleo & aqua postre¬
mae separationis, & destillentur vt prima vi¬
ce. Quo sic peracto, separa oleum ab aqua, &
ferua oleum balsami arrificialis in vitro quo
vteris, vt sequitur. Potest in postrema hac
destillatione nodulus fieri ex sequentibus
speciebus, & simul destillari, vt odor ei con¬
cilietur suauior. Recipe musci in aqua rosarum
dissoluti gr. v. camphorae gr. ij. cinnamomi,
caryophyllorum ana scr. j. misce vt dictum est.
Quater repetita est huius balsami destillatio.
primo cum herbis tantum, secundo cum sty¬
race liquida, tertio cum gummis, quarto cum
aromatibus. Vim habet confortandi omnes
neruosas & exangues partes, quales sunt, sto¬
machus, intestina, vesica, vterus. Peculiariter
stranguriae admodum confert & calculosis,
si de eo octo vel decem guttae, in aqua filicis,
aut vino, bibantur. Omnes internas oppila¬
tiones aperit, sanitatem praesentem tuetur in
statu, qualibet septimana bis, manè aliquot
guttae,