519
EVONYMI
sentur, & addito oleo de terebinthina & oleo
communi, iterum digeratur in balneo Mariae,
vel in fimo equino per xiiij, dies, demum de¬
stilletur in cinere lento igne secundum artem.
Aqua preciosa & mirabilis, quę valet invul¬
neribus, vlceribus & fistulis, & valet contra
pestem, & eius virtus est mirabilis, sed hoc totum
debet destillari per alembicum vitreum. Nam
in tali destillatione resultant tres liquores ha¬
bentes diuersos colores, & sic quilibet distin¬
ctè debet colligi in suo vase. Et nota quod pri¬
ma aqua valet contra pestem, & debet potari
tempore pestilentiae: confortat cerebrum per
nares traliendo, destruit polypum & omne
vitium narium, tangendo polypum cum di¬
cta aqua. Si tempora, pulsus, tangantur cum
aqua, & spina dorsi, in loco calido, curabitur.
Si aliquis esset de aliquo loco lapsus, vnga¬
tur cum dicta aqua. Si quis haberet cerebrim
vel memoriam debilem, vngatur caput, par¬
te anteriore rasa pluries, curabitur. Contra
venena subito potata destruit illa. Valet con¬
tra vulnera & vlcera. Contra paralysim lin¬
guae vel membrorum, si sint apostemata vel
cancremata, & contra omnem aegritudinem
corporis. Secunda verò aqua quae exibit, assi¬
milatur oleo, & est oleum quo veraciter pos¬
sumus vti loco balsami: nam si proijcies
nam guttam in aquam, ista gutta vadit vsque
ad fundum, & potest iterum colligi. Item si
proijcias acum in dicto liquore, supernatabit
acus.