519
THESAVRVS. 85
acus. Item coagulat lac, & habet omnes virtutes
quae videntur esse in balsamo. Tertia aqua
potest dici balsamum, cuius virtutes sunt in¬
finitae. Bertapalia. Recipe olei de vico seu lachry¬
ma, quod idem est, (paulo post cap. 2. de vul¬
neribus neruorum scilicet, videtur explicare
quid sit oleum de vico. Glutamen inquit, al¬
botim, debemus intelligere de lachryma, &
non terebinthina, vt affirmauit Dynus, siue
oleum vici, quod idem est) lb. ij. vel terebin¬
tlinae loco lachrymae, mellis despumati lb.
ij. aquae vitis ardentis lb. j. ligni aloes fini,
santali moschati, macis, cubebarum, galangę,
nucis moschatae, caryophyllorum, spicae nar¬
di, masticis, zingiberis, cimumamomi, croci, gra¬
norum paradisi ana z iij. gummi Arabici y
iij. musci fini z s.
Ad diuersos morbos oleum, Balsami vir¬
tute, à D. Gesnero, vt puto, descriptum. Recipe vi¬
ni albi optimi mensuras ij. s. lactis recenter
mulsi y iij. mellis y viij, radicis gentianae y
viij. astrantiae y iij. angelicae y ij. baccarum
lauri selectarum y j. s. rutae, iuniperi, rosar.
rubrarum aridarum ana M. I. enulę campanę
y j caryophyllorum, corticum citri dulcium, ca¬
lami aromatici, cinnamomi, anisi, foeniculi,
masticis, belzoini ana y s. concisa & contrita
macerentur in phiala vel phialis vitreis luta¬
tis, per dies 7. vel 8. loco calido. Deinde destil¬
lentur cum alembico lutato, cucurbitae pars
tertia aut amplius vacua sit. Destillentur in
L 5