519
THESAVRVS. 86
viij, caryophyllorum, carpobalsami, xylobal¬
sami ana y ij, cerusae, thuris, tartari, vini albi
ana y iij. vrinae pueri, mellis boni y viij. olei
terebinthinae, y iij. olei ouorum y iiij. olei sul¬
furis y ij. olei lumbricorum y vj. olei rorisma¬
rini y s. olei laurini z iij. omnia destillentur
per alembicum, & prima liberat à podagra
calida, secunda à frigida, & omnem dolorem
sanat, in quacunque corporis parte fuerit.
Oleum siue aqua, quae virturis dicitur, &
potus iuuenturis, è lib. Germanico Michae¬
lis Schrick. Recipe foliorum saluiae quartaria iij
cinnamomi, cubebarum, galangae, piperis lon¬
gi, anisi, macis, nucis moschatae, zingiberis,
granorum paradisi, ana y s. misceantur singu¬
la, & commisce de vino optimo sexies tan¬
tum, quantum est de omnibus, in vase stan¬
neo, & cooperi diligenter, ne quid euaporet,
stent ita in loco calido diebus quatuordecim.
Quibus peractis separa à speciebus vinum, per
colatorium, & contunde species subtiliter, vt
fiat instar pulmenti, & tum denuo cum pre¬
dicto vino coniunge, ac tandem destilla. Hęc
aqua carnibus aut piscibus affusa, à putredine
custodit: vino vero commixta, corrumpi id non
finit, sed clarescit, & si iam corruptum fue¬
rit, in integrum restituit. A ieiuno pota, con¬
sumit apostemata & omnes internos mor¬
bos, & sanat morbos quoque externos, illita
culorum quoscunque affectus emendat, vulnera
illita, intra octiduum vnit. Pota alacritatem, &