519
EVONYMI
iuuentutem conseruat. Valet morbis capitis
& appolexiae. Hęc aqua comparari Balsamo
potest, & supernatat cuiuis humori permixta,
excepto oleo: admoto igne ardet. Faciei ma¬
culas curat, & pota lepram retardat.
Sublimatio quaedam quasi Balsamum, in
memoria excitanda, è Michaele Angelo Blon¬
do de Memoria. Factis quę pręmittenda sunt
circa ventris solutionem, contundito thuris,
cubebarum, caryophyllorum, nucis mosca¬
tae, galangae, baccarum iuniperi ana z s. cinna¬
momi z iij. castorei pinguis z iij costi, piperis
longi ana z j. & tritis omnibus admisceto
quae vitae opportunitatem. Haec demum cun¬
cta in vitreovase suppones fimo, spacio dierum
vndecim & vltra, dum libuerit: post tempus
hoc, sublima haec etiam in balneo Mariae, &
sublimationi addes, mellis ana cardini vncio
las duas vel tres, & sublimato haec cum mel¬
le, iterum in vitreo vase sepeliatur sub fimo
per spacium duorum vel trium mensium, sed
fimus iste singulis octo diebus mutetur, ne ni¬
mia caliditate discutiat vas ipsum, hoc tan¬
dem tempore sublimatio hęc erit perfecta ad
acuendam memoriam. Vsus eius est hiuus¬
modi, priusquam memoriam exercere volu¬
eris per diem vnum, illine tempora, & occipi¬
tium, infunde & naribus guttam, demum de¬
gluties guttas aliquot mane, priusquam reci¬
tare volueris orationem, vel quouis modo
exercere memoriam, nam hoc est praestan¬
tissi¬