519
THESAVRVS. 87
tissimum excitandae memoriae medicamen¬
tum.
Oleum sanctum, quod ad diuersos mor¬
bos est optimum, praecipuè verò valet con¬
tra omnem cancrum & fistulas, & omnes
morbos antiquos, ex lib. manuscripto secre¬
torum. Recipe olei antiqui lb ij. vini albi antiqui,
& optimi lb. iiij. terebinthinae clarae & opti¬
mae lb. j. seminis hypericonis lb. ij. z j. dipta¬
mni albi, tormentillę, gentianę an. y j. omnia
fint puluerisata, & simul mixta, pone in vase
vitreo & bene obturato cum pasta, ne respi¬
ret, fac isto modo bulliant. Ponatur vas dictum
incaldario aquae pleno, & plena palea, & bul¬
ilant suauiter tantum, postea eleua ab igne, &
cum infrigidatum fuerit, pone illud vas in
cantharo pleno arena, & tale vas sit circun¬
darum & totum coopertum vsque ad collum de
dicta arena, & collocetur in loco vbi à Sole
loto die percutiatur, ibique dimitte per dies
40. Postea è dicta arena remoueatur, & are¬
nae impone vas, ita & taliter, quòd sol per
cto dies totum circundare possit: ac deinceps co¬
la per pannum lineum nouum, & exprime
fortiter in torculari, postea oleum à vino se¬
para, illudque seorsim seruato. Fieri autem hęc
destillatio debet mense Iulio vel Augusto.
Valet hoc oleum contra fistulam & cancrum,
si prius lauetur cum praedicto vino, & postea
vngatur cum dicto oleo, citò sanabitur. Itemque
valet ad omnes aegritudines & dolores ner¬