469
DE ENCHERIA.
41
Fit autem in aqua Philosophorum sicca, seu aceto acerrimo, nec est alius
rei nisi Solis & Lunae. Haec procuratur interno duntaxat igni in loco conclu¬
so, & ab externo calore munito: neque tamen frigido nimis. Nonnunquam
& vaporosus calor, isque tenerrimus admouetur. Huius putrefactionis tem¬
pus est dierum 40. signum verò, ater color.
CAPVT XXIIII.
De resolutione per medicinam.
Resolutio per medicinam est, cùm commista violentè separantur, adie¬
cta re soluente, & quamlibet misturae partem segregante.
Eam autem rem è Gebro medicinam nominamus, quanquam & si
liquida sit, dici queat aqua soluens. Fit autem perinde ac in lactis per coagu¬
lum, acetum, vel similia, secessu. Itaque & Empytiasis opus ipsum poterat ap¬
pellari. In nonnullis vicinum est coagulationi, quae vnà crebrò fit. Itaque &
exempla eadem referri ad coagulationem poterant.
In hac operatione maxima vis est caloris interni, & acuminis penetran¬
tis. Itaque & medicina acris est, & subtilis: plaerumque actu liquida, vt insi¬
nuare in abdita se possit, & compagem soluere, more ignis. Ea commiscetur
rei soluendae in vase suo, & licet aliquando actione mutua, affrictuque exur¬
gentium spirituum, etiam ad feruorem incalescant, tamen celerioris opera¬
tionis gratia calor quoque externus, sed modicus, applicatur per cineres
calentes, vel prunas, aut vaporarium: quin & cùm manu tenentur, fomitem
concipiunt: & hoc si medicina sit aqua fortis, & res mineralis, potissimum
metallica.
Quae mitiora sunt, ad digestionem diuturnam ponuntur, donec soluan¬
tur. Quaedam vnà coquuntur vt ebulliant, fitque solutio per medicinam ad¬
iutam feruore. Si halituosa res est, aut in magno vase id fiat necesse et, aut
perto, praesertim si nihil de essentia perire potest.
Nonnunquam & medicina & res separanda sicca est actu, fusilis ta¬
men, itaque vnà funduntur ad ignem reuerberij vel competentem. Est autem
tunc medicina potissimum aliquis fluxuum. Fusa in catinum coniiciuntur,
ibique separantur. Euenit hîc vt fugax sit commista impuritas. Ea itaque in aerem
redacta sinitur expirare, vt sic concurrat expiratio. Quod hîc relinquitur in
fundo vasis, Regulus nominari solet. Exempla talium separationum erunt
in venis, metallis, & similibus.
Euenit nonnunquam vt commistorum vnum vel alterum tantum soluatur,
integro manente alio, vt in separatione metallica, quam quartationem ap¬
pellant, propter excellentiam auri & argenti, quibus potissimum haec sepa¬
ratio debetur: (ideo autem vocatur quartatio, quòd misturę exauro & argen¬
to tantum sit addendum argenti, vt huius tres partes sint ad illius vnam,
h 2
fiant