519
THESAVRVS. 96
tis aut conditionis vulnera, vti dictum est,
perfectissimè curat. Prolongat praeterea ca¬
pillos & deperditos breui tempore restituit &
barbam quoque cadentem, inunctione. Do¬
lores iliorum, & vrinae retentionem subito
sanat, quia dissecat.
Oleum terebinthinae & cerae, quod ve¬
hementer exiccat, & penetrat. Recipe terebinthi¬
hae purae & clarae lb. j.semis, cerae flauae odo
riferae lb. j. nucis moschatae, caryophyllorum
ana vnciam j. cineris communis, vncias vi. po¬
nantur simul in retortam lutatam, & fiat len¬
to igne destillatio. Post destillationem pona¬
tur in bocia cum capitello & recipiente, eique
impone de lateribus tritis y iiij. & rursus de¬
stilla, & habebis oleum coloris rubini, quod
mirabile est in vulneribus neruorum: curat
omnes catarrhos frigidos, prodest tussienti¬
bus, pectori inunctum, & alijs multis rebus,
Falloppius in secretis Italicis.
Oleum contra podagram, ex lib. manu¬
scripto. Recipe carpobalsami, xylobalsami, coral¬
lorum rubeorum, piperis longi, nucis mo¬
schatae ana vncias ij. croci vnciam j. pingue¬
dinis castorei, pinguedinis vulturis, seu ca¬
strati de renibus, medullae ossium tibiarum
asinae ana vncias iiij. terebinthinae vncias vj.
olei communis antiqui lb. j. [unclear] virginis
y iiij. vini Gręci veteris lb. ij. ranarum aqua¬
ticarum viuarum numero xxx. succi summita¬
tum cannarum, succi hederę muralis, quae facit