519
EVONYMI
grana crocea, succi rad. verbenae ana y iiij.
pistentur omnia seorsim, & postea ponan¬
tur in alembico ad destillandum suaui igne.
Prima aqua erit clara, & valèt podagrae hu¬
midae: tertia erit rubea & valet podagrae fri¬
gidae, & recorderis quòd ranae debent poni
viuae in alémbicò, & hoc est probatum & ex
pertissimum.
Oleum mirabile ad paralysim & contra¬
ctionem neruorum, epilepsiam, spasmum, &
ad omnem morbum frigidum, vel ex frigi¬
da causa generatum. Recipe galbani lb. s. gummi
hederae y iij. terantur & misceantur simul,
& in vase destillationis, ponantur, & aquam
& oleum, quae inde destillauerint, collige, &
misce ea cum y j. olei laurini, & y j. terebin¬
thinae, & iterum destilla oleum & aquam,
deinde separa oleum ab aqua, & oleum serua
sicut balsamum, nam aequipollet in omni¬
bus virtutibus suis balsamo. Quidam posui
vnam guttam in fronte illius olei, & aliam
in vmbilico cuiusdam paralytici, & statim
surrexit, vt stupidus: & fuit liberatus post
horam in loco in quo fuit dolor ex vulnere
& contractus neruorum inunxit, & libera¬
tus fuit patiens. Et in alijs aegritudinibus, di¬
uersimodè probatur hoc oleum esse maxi¬
mae efficaciae. Occipitium vnctum ex eo in
introitu lecti, qui & in mane z s. vuarum
passarum comedat, subtiliat memoriam,
Valet contra surditatem, & omnem mor¬
bum