519
THESAVRVS. 170
Oleum ex floribus iasmini, fit eodem mo¬
do, quo praecedens.
Oleum rosatum ex insolatione fit ad hunc
modum, vt docet Rogerius Tract. 4. cap. 8.
Accipe flores rosarum viridium, & repleatur
phiala floribus & oleo, ita quod pro lib. j. ro¬
sarum, sint duae lib. olei, obturetur vas & ex¬
ponatur Soli per dies 40. & singulis diebus
moueatur semel. Post huiusmodi decoctio¬
nem, coletur per pannum album, & oleum su¬
per aquam frigidam proijciatur, & moueatur
cum virga corili excoriata, & iterum ponatur
in aliam aquàm frigidam & moueatur, & ita
fiat decies, ex ista enim lauatura maiorem ac¬
quirit frigiditatem, & minorem siccitatem.
Quare magis infrigidat & humectat. Item po¬
natur in phiala vitrea & apponatur Soli, vs¬
que quo humiditas quae poros intrat consu¬
matur. In frigida regione, vbi ex lento calo¬
re aeris non potest decoqui, ponatur in vas
plenum aqua & bulliat per ij. vel per iij. dies ad
tertiam partem olei: & si non habeas oleum
oliuarum, extrahes oleum de nucibus re¬
centibus excorticatis, & fiat oleum rosaceum
vel excorticentur nuces veteres, & infun¬
dantur per duos dies in aqua frigida, dein¬
de extraliatur oleum. Vnde dico quod lac
nucum recentium, potest dari febricitanti¬
bus continuè, in frigida regione, sicut lac
mygdalarum in calida. Specialia huius olei
sunt: si fiat inunctio febricitantibus conti¬
O 3