519
EVONYMI
nue, vel interpolatè, circa frontem & tempo¬
ra, & volas manuum, & pedum, & super ve¬
nas pulsatiles, dolorem reprimit, calorem al¬
terat, somnum inducit, sed hoc non debet fieri
die critico, vbi speras de vniuersali vel partis
culari. Singulare, terantur vitella ouorum
cum oleo rasaceo, & fiat emplastrum super
regionem hepatis, vel super ignitum aposte¬
ma, vna vel altera appositione, dolorem miti¬
gat, & fumositatem & acumen materiae ob¬
tundit, locum detumescere facit, ruborem à
loco remouet. Item mixtum cum aequali pon¬
dere succi plantaginis pro clystere in dysen¬
teria: potenter vulnera cicatrisat, dolorem mi¬
tigat reprimendo materiam.
Haec modo posita olea, licet cirra destilla¬
tionem, sed vel per expressionem, vel insola¬
tionem parentur, omittere nolui, quod tùm
faciles, tùm verò egregij & industrij videan¬
tur modi, & olea sic parata, ad hominum vtili¬
tatem sint comparata.
Oleum violaceum è violis, eodem modo
fit, quo oleum rosaceum (ex Rogerio) & ad
eadem valet ad quae rosaceum, sed hoc insuper
laxatiuum est, cum aliud sit constrictuum. Si
cum aequali pondere succi mercurialis per
clysterem inijciatur, in acutis, continuis, & in¬
terpolatis, suauiter emollit intestina, & suau¬
ter super fluitates expellit, Rogerius.
Oleum ad faciei maculas quas lentigines
voca¬