519
EVONYMI
destillationem suscipias, ignemque regas: sed
tempus destillationis commodissimum est hy¬
bernum, quò enim aer fuerit frigidior, ci¬
tius, vbi in recipientem extillarit, coagulatur,
instar camphorae. Vbi postea per pannum
nitidum colaueris, aquositas omnis per fluit,
oleum verò in panno relinquitur, quod po¬
stea in amplo vitro dissoluo in hypocausto,
& phlegma facilè separatur.
In destillandis huiusmodi oleis, primo est
sciendum, quod pro vice vltra librae dimidiae
pondus destillari non debet. Deinde, vt ma¬
teria destillanda, in mortario contundatur
grosso modo, non in puluerem subtilem. Huic
materiae affunditur aquae purae quantitas de¬
bita, vt superemineat, & commiscentur simul
in cucurbita cuprea, cum alembico eiusdem
materiae, quae in iunctura perlutantur, ne spi¬
ritibus detur exitus. Destillatio fieri debet
per vas aqua frigida plenum, transeunte ca¬
male stanneo vel plumbeo, ne oleum adura¬
tur. Quibus paratis ignis succenditur lentè
vsque dum incalescat fornax, tum augetur ignis,
magis magisque, vt destillare incipiat, ita enim
cum aqua oleum destillat, quod secundum
artem est separandum. Vbi coeperit destilla¬
re, potest de igne detrahi nonnihil & obserua¬
ri, vtrum in eo tenore igne existente, nihilo¬
minus destillatio pergat, tum relinquendus
eo vigore ignis & conseruandus: sin minus,
eidem adijciatur. Tertio est intelligendum,
oleum