519
THESAVRVS. 110
oleum quod primo destillat, omnium esse effi¬
cacisimum, ideoque secundo vel tertio permu¬
tari recipiens poterit. Ferè intra horae spaci¬
um, y s. destillari potest. Vbi in cucurbita ni¬
hil supererit, nihil quoque destillabit amplius,
sicque finitum erit opus.
Anisi oleum hoc modo fit. Recipe anisi, (est au¬
tem haec forma communis, ad reliqua quoque
ex seminibus, destillanda olea) lb. j. pone in
cornutam, cum suo recipiente, in furo cine¬
rum, lentissimo igne, labijs benè sigillatis, de¬
stilla, & aquam & oleum simul accipies.
quam per reuolutionem extrahes, remane¬
bitque oleum, cuius ad colicam passionem &
dolorem intestinorum vsus est. Caeterum
ex aqua fit electuarium cum saccharo, id post
prandium, vel coenam potest exhiberi, ta¬
bula j. Stomachum & digestionem roborat,
flatus discutit. Prodest quocunque, tempo¬
re sumptum, sed in aurora praecipuè, confert
pulmonibus, tussientibus, obstructionibus,
cholerae, & sanat partes internas. Vsus eius
in gurtis est.
Anisi oleum multò est, quam ipsum anisum,
in agendo fortius. Etenim naturalis calor,
nunquam ita exactè potest, de aniso integro,
veram substantiam elicere, aut separare, ac ipsa
artificiosa praeparatio potest, & humana in¬
dustria. Quemadmodum enim omnis cibus
siquidem innoxiè sumi debeat, praeparatio¬
ne externa indiget, ita etiam necesse est,