469
DE ENCHERIA.
45
Singularis quorundam calcinatio est per difflationem, vt cadmiae gle¬
bosae, marcasitarum, stibij & similium.
Quod si calcis species non statim emergit, aqua vel aceto exusti lapi¬
des resperguntur. Nonnunquam & in aëre humido diffluunt. Plaerumque
enim siccitas extrema, quia auida est compensationis, & attractoria, retinet
vicinas partes, donec humore exaturatae fathiscant [unclear]. Quod si non dissiliant
vna restinctione, igniuntur denuò, restinguunturque saepius. Nonnulla non
integra, seu maioribus massis imponuntur, sed prius trita, veluti Talcum &
similia. Officio calcinationis huius interdum fungitur caementatio, subli¬
matio & similes.
CAPVT XXVIII.
De cinefactione.
Cinefactio est qua fiunt cineres. Itaque licet nonnunquam & fuligo me¬
tallica, & Alkali nominentur cineres, propriè tamen cremabilib. seu
inflammatilibus comperit. Horum enim combustorum reliquiae sunt
cineres propriè.
Ad ministratio eius est duplex: occlusa & aperta. Occlusa fit cum seg¬
menta rei cremiae in olla forti ponuntur, agglutinatoque operculo, & com¬
missuris oblitis, igni reuerberij tam diu comburuntur, dum in cinerem al¬
bum abierint. In nonnullis item relinquitur respiraculum, sicut in calcina¬
tione speciali & decoctione clausa. In hac autem seruantur cum fixis volati¬
lia. Aperta fit viua flamma, estque tunc res ipsa simul flammae pabulum. Sic¬
ut autem illa inseruit essentijs quae Alkali vocantur, ita haec magisterio salis
elementalis. Nam tenuiores volatilesque partes eleuantur à flamma, vt re¬
linquatur cinis duntaxat corpulentus, qui tandem vberius vstus are nescit,
aut etiam in sodam coagulatur & in vitrum fundi potest.
CAPVT XXIX.
De laeuigatione.
Alcolismus est calcinatio, quae rem puluerando in alcool adducit.
Et est hic reductio quorundam per glutinationem, quorundam per
fusionem aut fulminationem.
Alcolismus est comminutio vel corrosio. Comminutio est cum in mi¬
nutissimas partes per collisum cum aliquo, rem redigimus.
Et inseruit ei nonnunquam exiccatio, tostio, cribratio, &c. Nam cum
non omnia simul possint attenuari subtilissimè, per angustum cribrum ex¬
cutienda sunt subtilia, & opus cum crassioribus repetendum.
Duplex autem est comminutio: laeuigatio & granulatio. Laeuigatio est qua
res super tabula solida praeduraque ductu corporis duri in leniss. Farinam lęuigatur.
Praemittitur ei contusio, vel calcinatio & similes, & si res grauior fi¬
xiorque