469
44
ALCHEMIAE LIB. I.
obstructo, nisi quod vehementer impellentibus nonnunquam sit paruum
dandum spiraculum. Est & cum sine vase in nudo furno peragitur, obstructo
tamen. Permutari potest reuerberium camino, anemia & similibus, modò
calcinandum vndique sit prunis conclusum.
Vas aut muniri luto crasso debet, aut etiam totum includi pro perti¬
nacia rei & diuturnitate magnitudineque ignis. Qaedam mitia etiam
panno duntaxat inuoluuntur, & post luto armantur. Vbiuis non impo¬
nenda igni sunt, nisi probè siccato prius luto, dandusque ignis per gradus.
Quaedam etiam apertè calcinantur, sed prunis nihilominus tunc in ollam
suo tempore iniectis, vt reuerberatio absoluatur. Tempus calcinationis
est, donec aequaliter & vndiquaque res sit calcinata. Quod si inaequalitas
obseruatur, redeundum ad ignem est.
Calcinatione hac abutimur nonnunquam ad colores aliaque facien¬
da, quibus tamen calcinationis actus est coniunctus, veluti cum funes in
olla clausa reuerberantur, donec fomes niger ignium concipiendorum fi¬
at, quod ipsum etiam efficitur in lignis salignis, fungis arborum & similibus,
& nominatur combustio potius quàm calcinatio; quemadmodum etiam
tostio, & vstio quidam gradus sunt ad calcinationem. Ita cum è cerussa quae
per se calcis species est, fit minium eodem labore. Appellatur autem tunc
duntaxat reuerberatio simpliciter, denotatque ignis gradum adhibitum
peri exaltatorio. Et ibi subsistitur intra finem calcinationis verae, hic proce¬
ditur etiam vlterius.
CAPVT XXVII.
De calcinatione speciali.
Calcinatio per reuerberium est duplex: calcinatio specialiter dicta, &
cinefactio.
Calcinatio specialis est, qua principaliter dicta calx in combustione
reuerberante efficitur. Itaque & Graecis aptius appellari poterat [GR] τίτάνωσις[/GR]
quod [GR]τίτανον [/GR] [unchecked] efficiat, cuius species quaedam est, asbestos, quam irrestinctam
seu viuam è calcario lapide confectam nominant.
In hac vel res solitaria calcinatur, vel cum additamentis combustionem
penitus adiuuantibus, vt sunt sulphur, nitrum, &c. Quae tunc adijcimus, cum
valida admodum est indomitaque rei compages. Alioquin volatilia citius
dissiparentur, quàm à flamma vincerentur fixa. Sed spiraculum debetur
nitrosis, vt vas fit tutum.
In nuda quidem fornace calcinantur lapidum farragines, sed vbi pre¬
ciosa est materia & pauca, fortesque spiritus, non tantum vas firmum adhi¬
bemus, sed & id firmissimo loricamus luto, & ferramentis constringimus.
Quaedam etiam inter ex cauatos lapides item ferro coarctatos calcinantur.
Sin¬