519
THESAVRVS. 111
praescripto Rogerij, idem valet, quod oleum
ex pomis mandragorę. Valet in arthritica ca¬
lida, dolorem mediocriter reprimendo, & stu¬
porem inducendo: in arsuris & in excoriatio
nibus, subtilem cicatricem facere potest, & ar¬
suras mitigare, Idem.
Aliter fit, & fortius in praedictis arsuris
peratur. Accipe in vigilia Iohannis Baptistę,
summitates flores, & folia, & impleatur no¬
ua olla, inferius habens angustum foramen,
& cooperiatur os ollae superius, & tunc suppo¬
natur alia olla, & ligetur fundus superioris,
cum ore inferioris, cum argilla, & tunc sepe¬
liatur sub terra, & sit ibi per annum, & facta
anni reuolutione extrahatur, & in inferiori
olla inuenietur oleum clarum, quod per calo¬
rem fumositatum terrae, extrahitur ab hyo¬
scyamo. Modus hic habetur perfectior in de¬
scriptione olei ex baccis hederae. (Aliâs relin¬
quitur in terra per spacium sex mensium.)
Hoc inunguntur membra, ex diuturnis deflu¬
xionibus laborantia.
Oleum compositum ex seminibus, sopo¬
riferum. Recipe sem. Iolij, hyoscyami, papaueris
albi & nigri, seminis lactucae & seminis por¬
tulacae, de vno quoque P. iiij. seminis fabae
inuersae, quae telephium est, P. ij. elam¬
bicentur omnia, quod stillauerit
detur ad pondus scr. ij. cum
modico opij.