519
EVONYMI
in medicamentis fieri, vt subtiliores partes à
crassioribus separentur, priusquam intra cor¬
pus sumantur, ita enim facilius potest, quod¬
cunque medicamentum, in corpore actio¬
nem propriam perficere sine noxia. Vsus hu¬
ius olei est in vertigine, asthmate ex catarrho
suffocatiuo, in stomachi debilitate & vento¬
sitate, in hydropè, & alijs morbis frigidis &
à flatibus excitatis. Valet autem praecipuè
membris exanguibus & neruosis, vt sto¬
macho, venis, vesicae, vtero fluxum vteri al¬
bum exiccat. Sumi potest per guttas, dandò
aliquos eius in vino, in iusculis, mane, & tem¬
pore necessitatis.
Oleum foeniculi capiti conducit, praeci¬
puè autem oculis, renibus, vesicae: fieri ex eo
tabellae possunt, ad eosdem vsus, aut per se
quocunque tempore, mane & vesperi aliquot
guttae sumi possunt. Fit autem hoc oleum, ex
semine sicco extractum, sine vlla alia additio¬
ne, per quàm odoratum & suaue, vt ipse gu¬
staui: colore autem est album, quod primo
destillat,
Cumini oleum, vtile est vulneribus ad lie¬
nem pertingentibus, inflationibus corporis
ex frigiditate, quae aliquando causa existit,
cur vrina retineatur, ad hunc vsum gutta vna,
aut altera, in aqua filicis sumi potest, aut etiam
in tabellis, si cum eo fiant.
Oleum ex seminibus hyoscyami, eodem
quo rosaceum oleum, modo paratum, ex
praescripto