519
EVONYMI
humiditates mirabiliter discutiat, ac ventri¬
culum tueatur ab omni putrefactione: vi¬
sum acuit, omnemque obstructionem vena¬
rum aperit, cor mirificè recreat. Oleum ve¬
ex eo destillatum, in vniuersum balsamo
naturali respondet, intus putrefactionem ar¬
cet, extrinsecus omnia recentia vulnera siue
vlcera consolidat. Aqua valdè conuenit
mnibus morbis frigidis, tum virorum, tum
foeminarum, praesertim quibus stomachus
affectus est, ita, vt non appetant. Item cum spi¬
ritus sunt debilitati, prodest cyathus huius
quae, cum modico vini maluatici, aut succi
mali punici, sumptus, vt supra dictum est. Ho¬
mines penè mortuos, vna aut altera gutta in
os immissa, reficit: animi deliquijs, praesertim
quod senibus accidit, est praesentissimum. Ad
parturientes vtuntur obstetrices ac mulier¬
culae, summo cum successu. In accelerando,
iuuandoque partu, praesentissimum est reme¬
dium. Modi quibus destillatur aqua vel oleum,
sunt varij, ex quibus aliquot subijciam. Qui¬
dam in aqua rosacea macerant, alij in vino
albo: nonulli in cucurbita perlutata, sed fa¬
cilè aduritur. In vesica si destilletur, magna
tantum copia faciendum. Optima ratio in
vapore aquae bullientis. Sed de his omnibus
nunc satis.
Solebant olim Pharmacopolae, cinnamo¬
mum macerare per aliquot dies, in aqua rosa¬
cea, vt quae cor respiceret, atque viribus quod
refocil¬