519
THESAVRVS. 121
refocillandis esset accommodata, sed quia non
parum eius aquae retinetur odor, vilior aqua
à plerisque iudicatur: ideóque melius est, vi¬
no alboveteri, odoro, ante destillationem ma¬
cerare, ita & excellentior & ad penetrandum
efficacior fit.
Aquae cinnamomi parandae modus, quem
accepit à quodam suo amico, huius rei exper¬
tissimo. Sumatur cinnamomi electi lb j. con¬
tundatur, vt per cibrum salis penetrare pos¬
sit, nec totum in puluerem sit redactum, & po¬
natur in cucurbitam, cui affundatur aquae
borraginis, buglossae, endiuiae & melissae ana
lb. s. stent in infusione bene obstructo vase,
diebus quatuor, vel quinque. Postea ex hac cu¬
curbita, in cupréam cucurbitam effundatur,
quam in fornace cum suo capitello & refri¬
geratorio collocabis, cauendo ne cucurbita
nimium igni sit vicina, sed intermedia sit la¬
mina ferrea perforata, vt euentilari ignis, &
vapòr sursum pelli possit. Primo accendatur
ignislentus, quoad destillatio coeperit, postea
verò augeri potest, vt expeditius destillet.
Vbi mensura ita extillarit, remoue hanc, vt¬
potè optimam, nam quae sequitur, multo hac
est inferior, & seruari potest pro nouo cin¬
namomo in eadem macerando. Eodem mo¬
do ex caryophyllis destillari potest. Vbi no¬
tandum vt refrigerationis habeatur ratio,
bi siquidem fuerit aqua calidior, illa emitta¬
fur statim, & noua adijciatur.
Q