519
THESAVRVS. 120
erit, si guttae coeperint esse puniceae, tum au¬
fer totum, nihil enim inest, quod vsui sit. Ca¬
uendum tamen, ne ignis violentia exundet,
ac perperam destillatio procedat. Absolues
autem vnius horae spacio. Huius aquae gut¬
tae iij. permixtae alijs appropritatis aquis, epi¬
lepsiae auxiliantur. Si venulae sub lingua, hac
fricentur, paralyricis confert.
E cinnamomo parum olei destillatione ex¬
trahi potest, quare eius loco, vt plurimum ve¬
timur aqua eiusdem, quae primo loco extilla¬
rit, vtpote quae facultatibus est praedita mul¬
maximis.
Oleum cinnamomi sic fit, Ex schedis ma¬
nuscriptis incerti authoris. Accipe vini mal¬
uatici optimi mensuras tres, & bis destillato.
Postea rursus tertia vice destillato, vt tamen
vna tantùm mensura in cucurbita relinqua¬
tur. Rursus destilletur alia vice, vt in cucur¬
bita minus remaneat. Tum rursus alia vice
destilletur, vt mensura tantum vna supersit,
sicque habebis vinum optimè rectificatum,
quod seruandum. Quo facto, accipias de cin¬
namomo quantum videbitur, concidas minu¬
tim, & in cucurbitam ponas vnà cum vino
rectificato, vt excedat cinnamomum duo¬
bus digitis. Cucurbita caeco alembico dili¬
genter claudatur, & in balneo Mariae tribus
diebus, lento igne ponatur. Peracto hoc ter¬
mino, effunde vinum, cauendo ne quid fęcum
vnà effluat, & vinum seorsim serua. Tum
Q 3