519
EVONYMI
aliud vinum rectificatum affundito, & vt pri¬
us pergito. His peractis, vtramque aquam vi¬
tae, in cucurbita commisce, & cum capitello
claudatur diligenter, & in balneo lentissime
destillatio inchoetur, vt ad nouem tactus, gut¬
tae destillent, idque continuabis, quoad vinum
ascenderit, tum in fundo alembici habebis
leum, quod serua.
RATIO PARANDI AQUAM
cinnamomi & oleum eiusdem, quam nos
candidè docuit clarissimùs Me¬
dicus Iohan. Crato à
Krafftheim.
Accipito cinnamomum electissimum, con¬
fringe in tenuissimas partes, deinde in
sacculum lineum indito, suspendaturque hic
sacculus in vase, in quo aqua sit in fundo, ita
tamen, vt aqua sacculum non contingat, ac
clauso diligenter vase, immittatur hoc vas in
cacabum, plenum aqua calefacta & feruida,
ira vt aqua illa, quae in eo vase continetur, in
quo cinnamomum dependet, bulliat: ma¬
neat hoc modo aliquandiu cinnamomum,
in calido illo vapore, quoad benè atrrahat.
Deinde cinnamomum sic madefactum va¬
pore aquae bullientis, contundatur & fiat qua¬
si pasta quaedam, & simul cum impresso li¬
quore, quem assumpsit, infundatur in alem¬
bicum: si opus videbitur, poteris adhuc ali¬
suid calidae aquae affundere, sed quanto mi¬
nus