DE
ENCHERIA.
49
in
dies
quinque.
Solent
autem
metalla
fortibus
infusa,
etiam
absque
ex¬
terno
calore
efferuescere
&
solui.
Facta
solutione
(ita
enim
appellatur
hoc
opus
potissimum,
nomine
generali
accommodato
ad
speciem)
calx
descenditur,
seu
praecipitatur
ad
fundum,
atque
ita
separatur
à
forti,
cui
ex¬
actè
ideò
est
permista
plaerumque,
vt
vbique
appareat
homogenia
perspi¬
cua.
Separatur
autem
infusa
aqua
dulci,
aut
etiam
salsa,
vel
primum
dulcis
calida
immittitur,
postea
sal
&
coagulat
amissa
perspicuitate.
Inde
per
qui¬
etem
subsidet
coagulum.
In
argenti
solutione
hoc
peculiare
est,
vt
vel
la¬
minae
cupreae
in
patina
locatae
infundatur
tota
mistura;
defertur
enim
ad
eam
calx,
&
tanquam
nebula
incumbit
vel
farina:
vel
etiam
in
vas
cupreum
transfundatur.
Facto
sedimento
aqua
defunditur;
calx
eluitur
dulci,
&
di¬
ligenter
siccatur.
Aqua
verò
illa
vel
ad
medicinam
in
arthriticis
dolori¬
bus
foris
adhibetur,
vel
separatur
destillando,
&
fortis
procedit
relicta
dulci.
Est
&
alia
separationis
ratio
per
destillationem
ex
alembico,
vel
diua¬
porationem
lentam,
quo
pacto
coagulatio
solet
fieri.
Illa
vsurpatur
cum
seruare
aquam
volumus
&
denuò
ad
opus
accommodare.
In
hydrargyro
ea
res
nominatur
potissimum
praecipitatio
vel
fixio.
Porrò
non
omne
omni
soluitur
aqua,
vt
aurum,
quod
duntaxat
regi¬
am
requirit,
vel
stygiam,
quae
omnia
ita
solubilia
resoluit.
Et
habet
locum
non
in
metallis
duntaxat,
sed
&
in
lapidibus,
gemmis,
marcasitis,
&
simili¬
bus.
Est
&
attendendus
vsus
illius
calcis.
Alia
enim
aqua
fit
solutio,
cum
calx
corpori
pro
medicina
ingerenda
est;
alia
cum
foris
ad
quaeuis
alia
vsur¬
panda:
ibi
fugitur
stygia,
&
quaecunque
veneni
est
suspecta.
Nota
tamen
in
toto
hoc
negocio,
non
meram
fieri
corrosionem,
praeterquam
in
auro
puro;
sed
vna
etiam
aliquam
corruptionem,
aut
alterationem
saltem
eui¬
dentiorem,
vt
videre
in
ferro,
cupro,
&c.
est.
CAPVT
XXXV.
De
corrosione
per
pastam.
Haec
fit
cum
laminae
metallorum
vel
lapidum,
&c.
Inducuntur
pulticu¬
la
coloritij,
&
veluti
emplastrantur.
Vnde
opus
hoc
potest
emplastra¬
tio
appellari.
Illita
lamina
reponitur
alicubi,
donec
sit
corrosa.
Oportet
au¬
tem
pulticulam
esse
ex
separabilibus,
vt
salibus,
chalcantho,
aceto,
vrina,
horumque
crystallis,
vt
elui
possint
denuò
à
calce
facta:
vel
ob
volatilitatem
per
sublimationem
vel
expirationem
tolli,
vt
ammonius,
&c.
Huic
non¬
nunquam
cementatio
substituitur.
Et
si
non
tantum
simul
vna
illi¬
tione
corrosum
est,
repetitur
opera
abrasa
calce
priore.
CAPVT
i
2
Nonnun¬
quam
acetum
idem
praestat.