469
50
ALCHEMIAE LIB. I.
CAPVT XXXVI.
De corrosione per pulueres seu stratificatione.
Fit haec calcinatio, cum id quod corrodendum est, vicissim in vase aliquo
sternitur cum pulueribus corrosiuis. Est autem id vel in lamellas du¬
cendum frangendumque, vel in particulas conuenientes comminuenidum
veluti limaturam, &c. Fit stratum primum de sale corrosiuo, postea de illa
materia, & sic quo ad satis. Strata clausa locantur alicubi ad suum men¬
sem, velati in gigartorum cumulo, vel fimo, &c. Interdum limatura me¬
tallica aceto vrinave prius irrigatur, postea sal admiscetur. Cum corrosio
facta est, in aquam dulcem praecipitamus totum, eluimusque per modum
dilutionis terrarum. Quod nondum corrosum est, separatur, & officinae
redditur.
Nonnunquam accedit tritio & laeuigatio. Interdum & cementatio in
reuerberio laminis vicissim cum puluere stratis in pyxide sua, &c.
Ita fuit distractio in separatione & calcinatione.
CAPVT XXXVII.
De extractionibus, & quidem primum de expositione.
Extractio est segregatio essentiae, quà è corpore suo extrahitur.
Fit hic vnà etiam distractio, & potissimum ei famulatur resolutio
commistorum; nonnunquam etiam calcinatio, coctio & similes: & intel¬
ligitur extrahi essentia in vnum collecta, & veluti prolici, quanquam id non
fiat sine solutione continui, & diuulsione. Et sic nobiliores esse distractio¬
nibus extractiones manifestum est, quamuis interdum vel famulentur alijs,
vel in eorum locum cedant.
Extractio est duplex: expressio, & prolectatio.
Expressio est extractio per prelum, quo coacta res substantiam forma
liquida effundit. Eius vsus excellit in succis, & oleis quibusdam extrahen¬
dis: & praecedit eam praeparatio peculiaris, vt profluere essentia possit. Ita¬
que quaedam, quae proprij succi copiam habent, comminuuntur, inque
eo macerantur, quaedam in alio conueniente infunduntur: nonnulla pu¬
trefiunt aliqua elixantur, torrentur & similibus apparantur modis. Si hu¬
miditas :opiosa est, filtrantur, posteaque prelo vrgentur, quoad succus exce¬
ptus est omnis, qui per suos canales profluit in disposita conceptacula. Si
parcum est humidum, filtratione omissa, comminuta exilius & colo firmo
inclusa, prelo subijciuntur cogunturque. Quibus humor tenax & pinguis
est, quique concrescit facilè, ea praecalefacienda sunt in sartagine vel ahe¬
no. Ita fuxilis facta offa dum calet, implicata filtro fortiter prelo compri¬
mitur, & non rarò etiam cuneis malleo adactis vrgetur.
Magna