519
THESAVRVS. 134
Contra scrofulas oleum ex serpente rubro.
& serpentem rubrum, detruncato illi caudam
& caput, reliquum corporis impone ollae per¬
foratae, foraminibus multis. Hanc ollam al¬
teri ollae impone, secundam verò, in aquam
feruentem, vbi tandiu decoquatur, donec ti¬
hi videatur, quod oleum ex serpente in ollam
subiectam destillarit, & ipse ferpens sit con¬
sumptus. De hac pinguedine, & puluere ra¬
dicis capparorum simul mixtis, inungantur
scrofulae octo diebus, & sanantur.
Oleum scorpionum destillatum contra ve
nena, ex lib. quodam manuscripto. Recipe olei an¬
tiqui quantum vis, & pone in eo de scorpio¬
nibus, mense Iulio collectis, quot habere po¬
teris, quibus adiunge diptamni albi, folio¬
rum absinthij, betonicae, verbenae, & rorisma¬
rini, stent omnia per plures dies simul in infu¬
sione, postea in alembico destilla, & destilla¬
tum serua.
Oleum ex formicarum ouis, & herba vr¬
tica simul destillatis, inunctum renibus, & ve¬
sicae, vrinam prouocat, Leonellus.
DE OLEO ANTIMONII, ET
quae ex eo praeparantur, vitro dicto, seu
gemma, & puluere.
Stimmi, siue stibium, recentioribus: Chy¬
mistis, & Seplasiarijs, antimonium, nunc
vulgò magna experientia, celebrari, atque mi¬
ris laudibus extolli solet. Parantur autem ex