519
EVONYMI
eo tria remediorum genera, quibus vel intra
corpus exhibita, vel foris admota, miracula
faciunt, Oleum siue quinta essentia, Puluis, &
Vitrum ijs dictum.
DE OLEO ANTI¬
monij.
Confectio olei, ex Antimonio, quam ab
amico quodam accepi, talis est. Recipe anti¬
monij crudi, tartari crudi an. lb. s. contundan¬
tur haec simul in mortario, vel super lapide,
postea immittantur in ollam, prius benè vi¬
tro obductam, quae operculo & luto exactè
occludatur, & figulo tradatur, vt vnà cum ol¬
lis, quando eas coquit, in fornace vrat. Per
hanc vstionem fit pasta, in nigro rufescens
conglobara, friabilis, quae postquam olla re¬
frigerata est, & olla aperta, eximatur, contun¬
datur & conteratur rursus in tenuem polli¬
nem, postea mittatur rursus in ollam vitro
obductam, & superaffundatur acetum destil¬
latum, ac altitudine duorum digitorum tran¬
scendat acetum, sic ponatur super fornace ca¬
lefacta, vt acetum extrahat rubedinem, eaque
tingatur. Stare autem super fornace oportet,
per horas tres vel quatuor, postea acerum ef¬
fundatur in vitrum destillatorium, & aliud
acetum affundatur, idque toties fiat (puto se¬
xies vel octies) donec non amplius tingatur
acetum. Illud omne acetum effusum destil¬
latur per alembicum, vt separetur acetum per
destil¬