519
THESAVRVS. 135
destillationem, materia autem rubra maneat
in fundo. Frangatur itaqe vitrum, & exima¬
tur quod adhaeret omne, & inclusum sacculo
confecto ex panno albo, suspendatur in cellam,
ibi guttatim extillabit oleum, quod excipia¬
tur, supposito vitro. Atque hoc modo praepa¬
rare solebat quidam Pomeranus.
Fit quoque Antimonij oleum hoc modo à
quodam huius rei peritissimo viro, Gesnerò
communicato. Antimonium in tenuissimum
puluerem redactum, ac cucurbitae virreę im¬
positum, aceto vini acerrimo, & destillato
maceratur super leui ignis calore (ne scilicet
vas crepet) tantisper, donec rubro colore ace¬
tum inficiatur. Coloratum in aliud vitrum
transfunditur, nouumque faecibus superaffun¬
ditur, donec rursum rufum colorem concipiat.
Istae autem transfusiones & additiones noui
aceti super faeces, toties sunt repetendae, do¬
nec nullam amplius rubedinem pulueres ex
se emittant. Acetum verò collectum leui igne
destillari debet, donec rubedo paulatim con¬
densari incipiens, alembicum petere videa¬
tur. Tunc refrigeranda sunt vasa, ac liquor
rubeus, quadraginta diebus fimo calido, ma¬
cerari debet, donec perfectam olei formam
acquirat. Illud sacchari instar, dulce affirmant,
omnesque vulnerum dolores sedare, ac perfe¬
ctè sanare dicitur: ac plures admirandas facul¬
tates in vlceribus contumacibus, ac cancro¬
sis praestare.