519
EVONYMI
DE ANTIMONII PRAEPA¬
ratione, quod vitri instar pellucet, &
nonnulla de eiusdem pul¬
uere.
Vlmensis quidam eligit stibium, longis
strijs praeditum, quae quo fuerint longio¬
res, etiam meliores, & partem superiorem
ceu spumam eius aufert, post per dies 10.
aut 14. stibium terit in lapide cum aceto per
diem semp2er: noctu verò semper resiccat, po¬
stridie semper rursus terit.
Gemmam antimonij hyacinthi instar perspi¬
cuam, tali modo conficiunt. Stibij puluerem ca¬
cabo fictili impositum, alio cacabo contegunt
ac luto muniunt & siccant. Igni deinde caca¬
bos superponunt, & postmodum contegunt,
donec pulueres liquescant & confluant, hanc
massam rursus exemptam, tritamque, secundo &
tertio igni mandant, ac sic tertia vice super ta¬
bulam marmoream, massam liquidam effun¬
dunt, quae cito confistit, ac instar gemmae seu
vitri, pellucet. Assatur seu calcinatur binis vi¬
cibus, tertia liquatur & effunditur.
Antimonij praeparatio alia, non multum dis¬
similis ab ea, quam Matthiolus in secunda edi¬
tione sui Discordis praescripsit, nisi quod il¬
le adijcit etiam alia quaedam, hic nihil omni¬
no antimonio admiscet. Recipe antimonium cru¬
dum, id contere super lapide minutissimè, con¬
tritum immitte in fictile paruum, non obdu¬
ctum