519
THESAVRVS. 140
ctum vitro, atque admoue ad ignem lentum,
vt ita mundificetur, ac agitetur continuè cum
spatula ferrea, donec incipiat veluti conglo¬
bari, tùm remoueatur, & rursus super lapide,
vt ante comminuatur, iterumque igni admo¬
ueatur, fiatque hoc per tot vices, donec puluis
cineris subalbidi formam adipiscatur, puto
decies, vel duodecies, vel amplius. Postea im¬
mittatur in fictile, quali vtuntur aurifabri, &
cooperiatur, inque copiosum ignem immitta¬
tur, atque obruatur ita, vt carbones trium di¬
gitorum altitudine excedant ipsum fictile, ita
liquabitur, & coquetur sufficienter, intra
dimidiae horae spacium: postea eximatur, &
in pelui aurichalcea tenuiter diffundatur, &
refrigeretur, & habebis quod voles.
Antimonij praeparatio quaedam, quam non¬
nulli pro maximo secreto abscondunt, hanc mi¬
sit descriptionem insignis medicus, & singula¬
ris Gesneri amicus. Postquam calcinatum est
stibium, toties funditur, quoties potest lique¬
fieri, in tabula lapidea. Liquescit autem dum
ei aliquid impuri inest. Ideóque semper spu¬
ma detrahenda. Ac dum postremo liquescit,
parum de spuma inijciendum, eaque pars cui
inhaeserit spuma, quasi nebula, abijcienda. Est
autem rectè praeparatum planè perlucidum
atque transparens, ferè sine omni macula, refe¬
rens hyacinthum, qui ad croceum magis co¬
lorem, quàm ad rubeum atque nigricantem
accedit. Ac quo pallescit magis, melius
S 4